라틴어 문장 검색

" Haec fatus, latos umeros subiectaque colla veste super fulvique insternor pelle leonis, succedoque oneri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:21)
In summo custos Tarpeiae Manlius arcis stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:8)
Ecce autem flammis inter tabulata volutus ad caelum undabat vortex turrimque tenebat, turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse subdideratque rotas pontisque instraverat altos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:16)
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:16)
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:15)
at si luxuria foliorum exuberat umbra, nequiquam pinguis palea teret area culmos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:6)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
ita turbine nigro ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:4)
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:20)
post hunc personae pallaeque repertor honestae Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:2)
post hoc ludus erat culpa potare magistra ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, explicuit vino contractae seria frontis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:19)
scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:5)
Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 10:3)
Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:5)
imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.
(세네카, De Providentia, book 1 50:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION