라틴어 문장 검색

Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 14:2)
Inmaturae quoque uuae sucus cum rosa instillatus aduersus surditatem satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:4)
quibus, dum teruntur, inuicem rosa et uinum instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 22:4)
Neque alienum est instillare paulum rosae uel lactis, quo magis lubrico circumagatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 3:1)
Sed si iuxta articulum fractura est, die instillandum uinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio soluatur uel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 9:1)
*118, 27 lactucae marinae quae grandis juxta mare nascitur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).535)
- Glossema ineptum lactucae marinae, quae herba, nisi fallor, graece vocatur:
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).784)
lac caprifici, et lactucae marinae) quod proximo capite supra comprehensum est, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).791)
aut lactucae marinae lac, cujus gutta pani adjecta abunde purgat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 2:3)
item firmior brassica, et beta, et porrum, quam lactuca, vel cucurbita, vel asparagus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 5:3)
verna lactuca, urtica, malva, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cochleae, palmulae:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XX De his quae boui sicci sunt. 1:4)
item allium, cepa, eruca, ruta, nasturtium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque pars.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXII Quae res lenes, quaeve acres sint. 2:2)
ex intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:3)
Refrigerant , quorum crudi caules assumuntur, ut intubus, et lactuca:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVII De his quae calefaciunt aut refrigerant. 1:2)
brassica, si subcruda est, lactuca, anethum, nasturtium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, allium, cepa, malva, lapathum, beta, asparagus, cucurbita, cerasa, mora, poma omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes, pingues minutae aves, cochleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque jus earum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION