라틴어 문장 검색

cur hostem conciret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장8)
At Mithridates Bosporanus amissis opibus vagus, postquam Didium ducem Romanum roburque exercitus abisse cognoverat, relictos in novo regno Cotyn iuventa rudem et paucas cohortium cum Iulio Aquila equite Romano, spretis utrisque concire nationes, inlicere perfugas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장1)
Livineius et qui alii seditionem conciverant exilio multati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 17장6)
nec tamen facile memoraverim quis primus auctor, cuius instinctu concitum sit quod tam multi sumpserunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장2)
quo interfecto dum rem familiarem eius acriter requirit, accusatorem concivit Fabium Romanum, ex intimis Lucani amicis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장6)
et quantum misericordiae saevitia accusationis permoverat, tantum irae P. Egnatius testis concivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장5)
His atque talibus in vicem instincti, Boudicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:1)
instinctos ruentisque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo milium erant, mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus adfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 2:1)
finis Neronis ut laetus primo gaudentium impetu fuerat, ita varios motus animorum non modo in urbe apud patres aut populum aut urbanum militem, sed omnis legiones ducesque conciverat, evulgato imperii arcano posse principem alibi quam Romae fieri.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장2)
et quia praesidio alae unius latissima Italiae pars defendi nequibat, praemissis Gallorum Lusitanorumque et Britannorum cohortibus et Germanorum vexillis cum ala Petriana, ipse paulum cunctatus est num Raeticis iugis in Noricum flecteret adversus Petronium Vrbicum procuratorem, qui concitis auxiliis et interruptis fluminum pontibus fidus Othoni putabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장5)
is concita gente (nec deest iuventus) arcere provinciae finibus Othonianos intendit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장9)
iamque adsertor Galliarum et deus (nam id sibi indiderat) concitis octo milibus hominum proximos Aeduorum pagos trahebat, cum gravissima civitas electa iuventute, adiectis a Vitellio cohortibus, fanaticam multitudinem disiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 61장2)
concitisque omnibus, qui exauctorati a Vitellio bellum sponte sumebant, Foroiuliensem coloniam, claustra maris, praesidio tuebatur, eo gravior auctor, quod Paulino patria Forum Iulii et honos apud praetorianos, quorum quondam tribunus fuerat, ipsique pagani favore municipali et futurae potentiae spe iuvare partis adnitebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장2)
Flaccus interim cognito castrorum obsidio et missis per Gallias qui auxilia concirent, lectos e legionibus Dillio Voculae duoetvicensimae legionis legato tradit, ut quam maximis per ripam itineribus celeraret, ipse navibus invalidus corpore, invisus militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장1)
his inter se vocibus instinctos flammavere insuper adlatae a Vespasiano litterae, quas Flaccus, quia occultari nequibant, pro contione recitavit, vinctosque qui attulerant ad Vitellium misit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION