라틴어 문장 검색

quorum fuit haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 5:2)
quae autem natura suae primae institutionis oblita est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 45:7)
Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc diceret, primos suos quasi coeptus appetendi fuisse, ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 56:5)
hanc initio institutionem confusam habet et incertam, ut tantum modo se tueatur, qualecumque sit, sed nec quid sit nec quid possit nec quid ipsius natura sit intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 33:2)
ut iam liceat una comprehensione omnia complecti non dubitantemque dicere omnem naturam esse servatricem sui idque habere propositum quasi finem et extremum, se ut custodiat quam in optimo sui generis statu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 35:3)
sin autem est in ea, quod quidam volunt, nihil impedit hanc nostram comprehensionem summi boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 61:4)
complures enim Graecis institutionibus eruditi ea quae didicerant cum civibus suis communicare non poterant, quod illa quae a Graecis accepissent Latine dici posse diffiderent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 8:2)
omnis cultus et curatio corporis erit eadem adhibenda deo quae adhibetur homini, ingressus cursus accubitio inclinatio sessio conprehensio, ad extremum etiam sermo et oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:5)
Neque enim dici potest in ulla rerum institutione non esse aliquid extremum atque perfectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 35:1)
quo enim tu illa modo diceres, quanta primum intellegentia deinde consequentium rerum cum primis coniunctio et conprehensio esset in nobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:3)
Omnis enim, quae [a] ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id, de quo disputetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 9:3)
Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen minus id apparet, quia magis ad institutionem vitae communis spectare videntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 10:5)
Ac mea quidem sententia omnis ratio atque institutio vitae adiumenta hominum desiderat, in primisque ut habeat, quibuscum possit familiares conferre sermones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 51:1)
Magna nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes, opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 1:1)
Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION