라틴어 문장 검색

sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, tam numquam, facta pace, cruoris amans, adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros, nec regum quisquam magis est instructus ab illis, mitibus aut studiis tempora plura dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 922)
Ille, dolis instructus et arte Pelasga, sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:10)
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eois.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:13)
nam ut per se non sufficiet scire, omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit, num protinus in hoc sit instructus ut, quid in quaque casa ducendum sit ex his, sciat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 196:1)
est et alius ex historiis usus et is quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia exspectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiae vacant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 35:1)
eo modo instructus ad Thalam proficiscitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장8)
Numquid instructus omnibus rebus agricola ab alio instrui quaerit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 8:2)
satis enim vitae instructus, satis armatus est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 8:5)
sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 6:3)
"Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit ualetudo, tum pax diutina cuius instructus erat artibus contigit."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:5)
dein quod equis, armis, veste sumptu famulicio instructus solum, nisi fallimur, incipere formidas et, cum sis alacer domi, in aggredienda peregrinatione trepidum te iners desperatio facit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 2:2)
subtilis aptus instructus quaque mens stilum ferret eloquentissimus, prorsus ut eum iure censeres post Horatianos et Pindaricos cygnos gloriae pennis evolaturum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:4)
veni cum mediterraneo instructu ad debellandos subiugandosque istos Medulicae supellectilis epulones.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 7:4)
Habitu, victu, instructu, sensu, ipso denique sermone proavis renuntiastis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 8:3)
Totum enim hoc mundi corpus sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum factumve secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omni rationis gubernaculo inventum est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION