라틴어 문장 검색

si Prusiani (sic fundus alter nuncupabatur), Tonantium cum fratribus, lectissimos aequaevorum nobilium principes, stratis suis eiciebamus, quia nec facile crebro cubilium nostrorum instrumenta circumferebantur, excusso torpore meridiano paulisper equitabamus, quo facilius pectora marcida cibis cenatoriae fami exacueremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 7:2)
"si mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parata victoria frui, sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum exspectare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 59:1)
qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 292)
Id autem etiam Etruscis haruspicibus disciplinarum scripturis ita est dedicatum, extra murum Veneris, Volcani, Martis fana ideo conlocari, uti non insuescat in urbe adulescentibus seu matribus familiarum veneria libido, Volcanique vi e moenibus religionibus et sacrificiis evocata ab timore incendiorum aedificia videantur liberari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장9)
id enim magis erat institui dignum, quod athletae sua corpora exercitationibus efficiunt fortiora, scriptores non solum suos sensus, sed etiam omnium, libris ad discendum et animos exacuendos praeparant praecepta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말3)

SEARCH

MENU NAVIGATION