라틴어 문장 검색

sed postquam pro arbitrio suo decrevisset, experientiam ad sua placita tortam circumducit et captivam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:15)
ut hoc etiam nomine magis accusandus sit, quam sectatores ejus moderni (scholasticorum philosophorum genus) qui experientiam omnino deseruerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:16)
quia mente jam praevidemus et auguramur, si quando homines, nostris monitis excitati, ad experientiam se serio contulerint (valere jussis doctrinis sophisticis), tum demum, propter praematuram et praeproperam intellectus festinationem, et saltum sive volatum ad generalia et rerum principia, fore ut magnum ab hujusmodi philosophiis periculum immineat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:8)
Sed demonstratio longe optima est experientia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:1)
Verum in experientiae vero curriculo eoque ad nova opera producendo, Divina Sapientia omnino et ordo pro exemplari sumenda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:7)
Similiter et ex omnimoda experientia, primum inventio causarum et axiomatum verorum elicienda est:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:10)
impraesentiarum de experientia vulgari, tanquam de mala demonstratione, tantum loquuti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:15)
quod longe pessimum est, praesertim iis qui mnia in experientia ponunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:3)
In artibus autem mechanicis, quae in natura et experientiae luce fundatae sunt, contra evenire videmus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:7)
non ulli mortalium curae aut cordi fuisse, ut intellectui humano ab ipso sensu et experientia ordinata et bene condita via aperiretur et muniretur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:4)
sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini et turbini, vel casus et experientiae vagae et inconditae undis et ambagibus permissa esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:5)
Restat experientia mera:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:1)
Hoc autem experientiae genus nihil aliud est, quam (quod aiunt) scopae dissolutae, et mera palpatio, quali homines noctu utuntur, omnia pertentando, si forte in rectam viam incidere detur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:4)
relicta prorsus et deserta experientia, aut in ipsa (tanquam in labyrintho) se intricando, et circumcursando;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 186:2)
cum rite institutus ordo per experientiae sylvas ad aperta axiomatum tramite constanti ducat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 186:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION