라틴어 문장 검색

integrant et illi pugnam qui simulata cesserant fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 255:2)
postquam equestris pugna effectu quam conatibus vanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis, clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 68:1)
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 630:1)
revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam profligatum integratum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 277:1)
deinde, ut inferri inpigre signa viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 231:2)
Neque enim calidae aquae est ulla proprietas, sed frigida aqua, cum incidit percurrens in ardentem locum, effervescit et percalefacta egreditur per venas extra terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장29)
item fervidum emittit in superiora loca vaporem, et ita, si qui in is locis, qui sunt supra, fontes dulcis aquae nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter venas et ita profluunt incorrupto sapore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION