라틴어 문장 검색

Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:9)
Si ita, ut audieram, magnitudo vestra intentione sollicita, de animae suae vita cogitaret, nequaquam mihi de fide sua per epistolas, sed per semetipsam posceret respondere, ut et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:23)
proprie quoque de invisibilibus intellectus dicitur, secundum quod quidem intellectuales et visibiles naturae distinguuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:13)
"Sapiens intelligit quae de ore ejus procedunt, et in labiis portat intellectum (II Cor. XII, 4).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:25)
Quid prodest, inquit, locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt propter quos ut intelligant loquimur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:3)
De quo si quid de aliqua similitudine de creaturis ad Creatorem vocabula transferimus, quae quidem vocabula homines instituerunt ad creaturas designandas quas intelligere potuerunt, cum videlicet per illa suos intellectus manifestare vellent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:6)
Cum itaque homo vocem invenerit ad manifestandos intellectus suos, Deum autem minime intelligere sufficiat, recte illud ineffabile bonum effari nomine non est ausus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:1)
idem similitudine, cum easdem res apud omnes esse, sicut et intellectus, Aristoteles asserit, et nos easdem merces in hac et in illa civitate reperiri dicimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:3)
Sunt enim qui alios amare dicuntur, quacunque intentione bene alii esse desiderent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:31)
Et in illo finis est Deus, id est finalis et suprema causa, ad quem nostra dirigitur intentio, quando videlicet tam ipsum quam proximum diligimus propter ipsum, nec tam nostram quam ipsius sequimur voluntatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:3)
Et Christus etiam ipse non sibi placuisse dicitur, quia nihil hoc fine vel intentione agere debemus, quia id volumus, vel quia nobis in hoc placemus, id est quia in hoc delectamur, sed potius quia id a nobis fieri bonum esse censemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:68)
Neque enim qui thesaurum ibi recondidit hanc intentionem posuit, ut ille eum inveniret;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:22)
nec ille hac intentione fodiebat ut thesaurum quaereret, sed ut agrum coleret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:23)
In libero quippe arbitrio, ejus rei, quae inde contingit, intentio praecedit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:3)
Marinae tempestatis procella nostris servit remigiis, nec removet a proposito directae intentionis, quibus nec ingens mugitus caeli nec crebri iactus fulminum umquam nocuerunt, favente gratia elementorum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION