-
Quare in illius summae intellegentiae cacumen si possumus erigamur;
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:12)
-
Sed omissa subtili investigatione, dicendum est breviter quod finis totius et partis est, removere viventes in hac vita de statu miserie et perducere ad statum felicitatis.
- (단테 알리기에리, Epistolae 108:2)
-
ut, postquam mandata conplesset, tunc se sciret mereri intellegentiam scripturarum.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:9)
-
unde cum intellegentia oraculum postulat.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 899)
-
"Democritus, quamvis atomorum primus inventor, nonne plerumque naturam quae imagines fundat et intellegentiam deum loquitur?"
- (미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:20)
-
qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et in moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 43:2)
-
Is oratorum in numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:2)
-
In eodem genere causarum multum erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cum iuris civilis intellegentia.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:7)
-
Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:5)
-
vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque contraria.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:8)
-
simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius, quam appellant ἔννοιαν illi, viditque rerum agendarum ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam pluris aestimavit quam omnia illa, quae prima dilexerat, atque ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collocatum summum illud hominis per se laudandum et expetendum bonum, quod cum positum sit in eo, quod ὁμολογίαν Stoici, nos appellemus convenientiam, si placet, - cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia referenda sint, honeste facta ipsumque honestum, quod solum in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen id solum vi sua et dignitate expetendum est;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 27:2)
-
cum autem quaereretur res admodum difficilis, num quinta quaedam natura videretur esse, ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis essent quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non nulla deinde aliter, sed ea pauca;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 17:3)
-
qua ex cognitione facilior facta est investigatio rerum occultissimarum.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 14:2)
-
nec vero intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigationem novarum.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:4)
-
quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex illa investigatione naturae consequi volebat, bono ut esset animo.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 116:11)