라틴어 문장 검색

innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 238:2)
quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:4)
Postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat ad M. Porcium Laecam ibique multa de ignavia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장6)
Ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere ac, priusquam legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 32장2)
Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de improuiso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장5)
interim aliquorum te auctoritate custodi, aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut talis, cuius interventu perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis eum, cum quo peccare non audeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 6:2)
Unus lapis facit fornicem, ille, qui latera inclinata cuneavit et interventu suo vinxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 16:3)
adulteros interuentu meo ne excitaui quidem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 9:12)
Adice nunc quod bilis nullius interuentu excutitur:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 3:1)
quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes profecto mortales consensissent adloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossemus illorum beneficia nunc oblata ultro, nunc orantibus data, magna, tempestiva, ingentes minas interventu suo solventia.
(세네카, 행복론, Liber IV 16:2)
unam potentiam, prodesse, sortiti spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu movent, siderum cursu notant tempora, hiemes aestatesque interventu lenioris spiritus molliunt, errorem labentium ani- marum placidi ac propitii ferunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 150:2)
sparsae tot per vastum insulae, quae interventu suo maria distinguunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 104:4)
Saepe rixam conclamatum in vicinia incendium solvit et interventus ferae latronem viatoremque diducit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 243:1)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
intempesta cano:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus5)

SEARCH

MENU NAVIGATION