라틴어 문장 검색

Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:1)
quem Germanici appellatione, Octobrem vero suo nomine Domitianus invaserat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 36:2)
Martius vero Maius Quintilis et October dies tricenos singulos possidebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:1)
sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)
et Ianuario quidem dies quos dicimus quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias, Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres, Septembri tertium Kalendas Octobres, Novembri tertium Kalendas Decembres, Decembri vero quartum et tertium Kalendas Ianuarias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:3)
Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 14:1)
Cum superum lumen nox intempesta teneret
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 14:3)
Cirrata loris horridis Scythae pellis, Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus, Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum, Cessent et Idus dormiant in Octobres:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII4)
Octobres age sentiat Kalendas Facundi pia Roma Restituti:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII1)
Maiae Mercurium creastis Idus, Augustis redit Idibus Diana, Octobres Maro consecravit Idus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVII1)
nimborumque nubium, ut et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 801)
sunt autem solidae noctis partes secundum Varronem hae, vespera conticinium intempesta nox gallicinium lucifer:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2685)
nox intempesta media, hoc est nimium obscura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5872)
'intempesta' dicta est nox media, intempestiva, inactuosa, carens actibus, per quos tempora dinoscimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5873)
ergo 'intempesta' inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dinoscitur tempus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5876)

SEARCH

MENU NAVIGATION