라틴어 문장 검색

Atque hoc etiam Pato ibidem dicit, non diffugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter visum esse cui vita non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatem inlecebris explorata sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 7:1)
Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum, Membraque dividere et magnas disponere partes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:5)
Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 11:3)
Quique colunt iunctos extremis moenibus agros, Diffugiunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:29)
octo hominum milia tenebat Hannibal, non quos in acie cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris fuissent a Paulo et a Varrone consulibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:2)
his rebus actis Reatini me ad sua *τέμπη duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in Nar defluit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 10:1)
ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas Syriam Cyprumque petisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 10:1)
neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 1 7:3)
Diffugiunt servi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 4:1)
destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt, non aliter quam cum Libyca de gente leones invadunt sparsos lata per arva greges, diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo accipiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권138)
diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim amisso dubiae rege vagantur apes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권362)
Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et caeli statione novissimus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:2)
Diffugiunt iussi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:7)
Diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis esse putant tutos, donec Meleagros et una lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:1)
diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros incustoditae diripiuntur opes, ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra, et quas divitias incola pauper habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1026)

SEARCH

MENU NAVIGATION