라틴어 문장 검색

In hac ergo idem Eustachius cum electis manens tironibus, Tyrios mane, meridie, vespere per urbem gradientes omni genere jaculorum alios [0698D] interimebant, alios vulnerabant, per turres, moenia et omnia urbis loca speculantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:3)
Sed vix ponebantur tentoria, et ecce Malducus Dodechinusque cum universo comitatu suorum eruperunt a montanis Thabor, ut arena maris fortiter irruentes arcu et sagitta in castra regis et suorum, gravi bello et vulnere atroci praeliantes et Christianis acies impugnantes, donec rex et tota manus suorum vim tot millium sustinere non valentes, sed fugam ineuntes, ad mille quingentos occiderunt, praeter equites, quorum triginta interempti [0702A] sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:4)
Domine, magister meusquandoque frenesim patiens sensum perdit et indiscrete circumstantes verberatatque interimit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:19)
Nam quomodo substantia ejus interire potest, cum utique anima sit quae vitam infundit?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:1)
Repetitur enim anima, non interimitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 2:14)
quae interimitur, non manet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 2:16)
Quomodo enim interimitur, de qua dixit Sapientia Dei, non timendum quemquam qui potest corpus occidere, animam autem non potest (Matth.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 2:17)
Sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se nequitiae spiritalis Aegyptium interemisset, et abdicasset se regalium luxu honorum, majus patrimonium aestimans thesauris Aegypti opprobrium Christi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:10)
Denique David montibus, in quibus Jonathas cum patre interemptus est, perpetuae poenam sterilitatis optavit dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:20)
Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:14)
sic non discrepare a justitia visum est, cum interiret homo cui regalem quamdam Dominus Deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus volatilibus, feris, bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes, et quaecumque erant irrationabilia commorerentur animalia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:6)
Quod solum munus admirabile est, principale mentis interiit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:12)
Omnibus igitur qui extra arcam fuerunt, interemptis, derelictus est Noe solus in arca cum iis qui cum ipso erant (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:1)
Sensus autem hoc altior habet, quod jam providentia futura sit Domini, ne tantum sit diluvium corporalium passionum, ut anima omnis intereat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:1)
Et quidem non audeo dicere quia videtur Dominus statuere, quod nullius anima possit penitus interire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION