라틴어 문장 검색

Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae quia vires ad omnia ferenda deerant relinquenda essent consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset, optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 444:1)
conversique ad delubra Vestae hospitium flaminum Vestaliumque ab se caste ac religiose cultum invocabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 203:1)
eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter mundiorem iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices ab indice servo, cum decreto eorum iussa esset sacris abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio viva sub terram ad portam Collinam dextra viam stratam defossa Scelerato campo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 223:1)
Minucia virgo Vestalis incesti damnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha7)
sextilia, virgo Vestalis, damnata incesti viva defossa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha9)
tuccia, virgo Vestalis, incesti damnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha5)
Opimia et Florentia virgines Vestales incesti damnatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha17)
Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 276)
Pro deum atque hominum fidem, hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 334)
et si intestatus non abeo hinc, bene agitur pro noxia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 156)
quodque, ut Labeo dicit, intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 1:2)
Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION