라틴어 문장 검색

nec proinde periculum aut metus quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo- ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos, fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel fraude hostium evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장15)
Cerialis turbidis rebus intrepidus et fugientis manu retrahens, intecto corpore promptus inter tela, felici temeritate et fortissimi cuiusque adcursu reciperatum pontem electa manu firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장5)
Bessus eum dicere iussit intrepidum, poculum etiam, quod habebat in manu, tradidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 12:1)
Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se rece- perunt, et barbari hostem depulisse contenti non institere cedentibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 21:1)
sed non et Scythici genitor discrimine nati intrepidus tales fundit Sol pectore voces:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 534:1)
"Praesto iugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentiam tantum mecum feram."
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:10)
"Denique nuntium discit et loquitur et, quae hominem formidarat, cum angelo fabulatur intrepida."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:158)
Intret intrepidus, securus exeat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:8)
immo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse soeiatam - intrepido vultu excepisse dicitur introgressos;
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:3)
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, est alius metuens ne crimen poena sequatur;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII35)
Intrepidus tanti sedit securus ab alto Spectator sceleris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:94)
Stetit aggere fulti Cespitis, intrepidus vultu, meruitque timeri Non metuens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:60)
Intrepidus, quamcunque datis mihi numina, mortem Accipiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:44)
Ille moras ferri, nervorum et vincula rumpit, Adfixam vellens oculo pendente sagittam Intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:62)
Tum vultu semper celante timorem, Intrepidus superum sedes et templa vetusti Numinis, antiquas Macetum testantia vires, Circuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION