라틴어 문장 검색

pavens deinde introspicit, admota quantum postibus acies per artas cardinum intrare iuncturas potest.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.95)
o praepotens virtus Dei, virtus creatrix omnium, quae turgidum quondam mare gradiente Christo straverat, ut terga calcans aequoris siccis mearet passibus, plantas nec undis tingueret vasti viator gurgitis!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.138)
aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix ostendit - neque enim, credo, sine numine divom flumina tanta paras Stygiamque innare paludem - da dextram misero, et tecum me tolle per undas, sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:18)
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix, si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras laturam auxilio.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:9)
hoc autem his accidit, qui non introspectis penitus virtutibus ad primum se velut aspectum orationis aptarunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 149:1)
non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario introspicimus et, quantum virtutis habeant, vel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 209:4)
at ut brachio exerto introspiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre non audeat, alius, in quantum patet , protendat aut ad tectum aut repetito ultra laevum humerum gestu ita in tergum flagellet, ut consistere post eum parum tutum sit, aut sinistrum ducat aut temere sparsa manu in proximos offendat aut cubitum utrumque in diversum latus , saepe scio evenire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 265:1)
sic cogitandum, tamquam aliquis in pectus intimum introspicere possit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 1:3)
primum, quod mihi quae merear introspicienti, quaecumque adversa provenerint, leviora reputabuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 5:2)
"o hominum divomque aeterna creatrix, quae fluvios silvasque animarum et semina mundo cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti mutastique viris, quae pontum ambisque vehisque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권130)
tunc sic orsa loqui nimborum fulva creatrix:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권47)

SEARCH

MENU NAVIGATION