라틴어 문장 검색

De grege sic multi periere frequenter inulti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:4)
Sic succurrendum sibimet sciat et miserendum, Alterius culpam quicumque relinquit inultam, Curaque sit menti ueniam dare cuique petenti, Dum liquet ignarum rerum fore quemque suarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:10)
Sed tempus multum non distulit illud inultum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:4)
Haec ipse considerans attuli non ignava opum pondera, quibus ad facinus nihil instructius, cum habendi sitis incanduit, ad meritum nihil vilius, cum ea sibi victor animus calcata subiecit, sed ea, quae ex Graecarum opulentia litterarum in Romanae orationis thesaurum sumpta conveximus Ita enim mei quoque mihi operis ratio constabit, si, quae ex sapientiae doctrinis elicui, sapientissimi iudicio conprobentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:2)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
et flebis inultus, cum pateant tantae nullis custodibus urbes?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:128)
vastator Achivae gentis et Epirum nuper populatus inultam praesidet Illyrico;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:133)
graviorum turba malorum texitur, ignavis trahimus dum tempora votis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:229)
resides Parthos ignava perosos otia Romanae finem iam quaerere paci.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:276)
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes vicinus laribusque suis proturbet inultos, tum demum patrem implorant et nomen inani voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:291)
"nec te, Roma, diu nec te patiemur inultam, Africa.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:131)
auferet ignavus clari solacia leti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:257)
sed numquam oblita decoris obscaenam latebram pietas ignava requiret.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:107)
"Si non mentis inops fraudataque sensibus aetas praeberet veniam, numquam haec opprobria linguae turpia Danuvius me sospite ferret inultus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:195)
Spartanis potuit robur praestare Lycurgus matribus et sexum leges vicere severae civibus et vetitis ignavo credere muro tutius obiecit nudam Lacedaemona bellis:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:78)

SEARCH

MENU NAVIGATION