라틴어 문장 검색

Ubi vero moveri et adpropinquare muris viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 31장1)
Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 25장1)
Nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 25장2)
aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidve simile incidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장12)
aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidue simile incidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 2:5)
- Vox specialiter Celso inusitata, ex margine in textum migravit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).287)
V, 22, 2 et VI, 8). Insuper vox specialiter apud Celsum inusitata est.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).975)
aut quum inusitatos et inutiles cibos aliquis assumsit, aliquidve simile incidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:6)
Siquidem cum sit haec apium consuetudo, ut prius tantum cerarum confingant, quantum putent explere se posse, non nunquam evenit, consummatis operibus cereis, ut, dum examen conquirendi mellis causa longius evagatur, subitis imbribus, aut turbinibus in silvis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 11:2)
Sensit miles in tempus conficta statimque flagitavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장1)
in nurum ne id quidem confingere ausus, adrogantiam oris et contumacem animum incusavit, magno senatus pavore ac silentio, donec pauci quis nulla ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem gratiae trahuntur) ut referretur postulavere, promptissimo Cotta Messalino cum atroci sententia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 3장7)
interim Pharasmanes belli causas confingit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장2)
ipse audito venisse missu Agrippinae nuntium Agerinum, scaenam ultro criminis parat gladiumque, dum mandata perfert, abicit inter pedes eius, tum quasi deprehenso vincla inici iubet, ut exitium principis molitam matrem et pudore deprehensi sceleris sponte mortem sumpsisse confingeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장13)
inducti posthac vocabulo indicum qui in Lepidam, Cassii uxorem, Silani amitam, incestum cum fratris filio et diros sacrorum ritus confingerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 8장3)
και` συ` γέρων εἶ και` μωρόσ. equitem quidem Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab impotentibus inimicis conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari aduersus se et audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos tenebat in manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non leuiter perstrinxerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION