라틴어 문장 검색

Nullus autem dubito quin permultos invenerim, qui genus hoc scribendi natura sua nimis inusitatum, meque, quod ad veteris Latii normam attineat, plane hospitem esse judicarint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.2)
attamen, docte, facete, apte, composite, ornate, et diserte.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.109)
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0635)
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,emunctae naris, durus conponere versus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장2)
Facetam vocant et sanctam et in qua nullus sit dolus,
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:5)
Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata et incognita quadam felicitate relictae regiis hereditatibus opes et tota insemel regna veniebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 1:1)
Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 6:1)
Novissime inusitatum Caesaris oculis nefas:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 81:3)
Non esse ab re puto hoc in loco id quoque ammonere, quod decemviri in duodecim tabulis inusitatissime nox pro noctu dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 19:1)
Ea facetissima iuratio Tremellio Scrophae cognomentum dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:11)
Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 1:3)
Venderet excultos colles cum praeco facetus Atque suburbani iugera pulchra soli, 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse Vendere:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXV1)
haec facetum carmen inbuant aures.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVI3)
novis pro inusitatis et malis et per hoc magicis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5001)
de hoc Horatius "Varius ducit molle atque facetum", item "scriberis Vario fortis et hostium victor":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 352)

SEARCH

MENU NAVIGATION