-
sparso nox umida somno languida caeruleis invexerat otia bigis, iamque viam Pluto superas molitur ad auras germani monitu.
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:154)
-
Venus hic invecta columbis tertia regali iungit conubia nexu, pennatique nurum circumstipantur Amores progenitam Augustis Augustorumque sororem.
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:186)
-
terrenisque aliis atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:2)
-
ceteris autem pecoribus, quae intra villam esse convenit, ex parte tecta loca, ex parte sub divo parietibus altis circumsaepta, ut illic per hiemem, hic per aestatem sine violentia ferarum conquiescant.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 4:3)
-
Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 2:1)
-
in Haterium statim invectus est;
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장9)
-
pluris Caesar classi inpositas per flumen Amisiam Oceano invexit.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장2)
-
iamque Ostiam invectum multitudo ingens, iam in urbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, vine militum servum suum coerceret an inanem credulitatem tempore ipso vanescere sineret:
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장2)
-
quippe Tiberius etsi infense invectus cetera ambigua reliquerat.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 3장9)
-
Quin et invectus in defunctum probra corporis, exitiabilem in suos, infensum rei publicae animum obiecit recitarique factorum dictorumque eius descripta per dies iussit, quo non aliud atrocius visum:
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장1)
-
nec quicquam notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem, colunt eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur.
- (코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 2:1)
-
additus perculsis terror invecta in terga pugnantium classe:
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장9)
-
ita victores latus hostium invecti.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장7)
-
is quoque inclementer in Vitellium invehi solitus nihil spei sibi inter adversa reliquerat.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장2)
-
plebs invectis equitibus fusa;
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장7)