라틴어 문장 검색

pluris Caesar classi inpositas per flumen Amisiam Oceano invexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장2)
iamque Ostiam invectum multitudo ingens, iam in urbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, vine militum servum suum coerceret an inanem credulitatem tempore ipso vanescere sineret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장2)
postremo haud procul Pagyda flumine cohortem Romanam circumsedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장2)
Igitur Tacfarinas disperso rumore rem Romanam aliis quoque ab nationibus lacerari eoque paulatim Africa decedere, ac posse reliquos circumveniri, si cuncti quibus libertas servitio potior incubuissent, auget viris positisque castris Thubuscum oppidum circumsidet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 24장1)
et amisere libertatem, quam bello Mithridatis meruerant, circumsessi nec minus sua constantia quam praesidio Luculli pulso rege.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장4)
quippe Tiberius etsi infense invectus cetera ambigua reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 3장9)
Quin et invectus in defunctum probra corporis, exitiabilem in suos, infensum rei publicae animum obiecit recitarique factorum dictorumque eius descripta per dies iussit, quo non aliud atrocius visum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장1)
trepidatur a circumsedentibus, diffugiunt imprudentes:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장5)
socium amicumque regem, cohortis Romanas circumsideri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장2)
nec quicquam notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem, colunt eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 2:1)
additus perculsis terror invecta in terga pugnantium classe:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장9)
ita victores latus hostium invecti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장7)
is quoque inclementer in Vitellium invehi solitus nihil spei sibi inter adversa reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장2)
eoque concubia nocte suos liberos Sabinus et Domitianum fratris filium in Capitolium accivit, misso per neglecta ad Flavianos duces nuntio qui circumsideri ipsos et, ni subveniretur, artas res nuntiaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장12)
plebs invectis equitibus fusa;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION