라틴어 문장 검색

Quod sui commilitones ut viderunt, statim dolore inaestimabili commoti, amplius et validius coeperunt hostes caedere et persequi, quousque alii occisi, alii in fugam versi, per montana et invia dispersi et elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:5)
Altera autem minor navis non recto gubernaculo sulcans, sed ignaro magistro invecta errans, caeca nocte repentino et facili cursu super naves hostium irruit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:1)
sed subito decem millia Turcorum [0646D] ab insidiis surgentes, arcu et sagittis ferociter eis in faciem occurrerunt, graviter eos assilientes, et sagittis figentes, donec tota manus in fugam versa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:16)
gentiles vero attritae et dispersae in fugam pariter versae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:12)
- De quinque Turcis a rege Baldewino honorificatis, quorum instinctu tria millia Turcorum in fugam versa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 49:2)
sed tandem Christiani praevalentes, Tyrios in fugam versos in portam coegerunt, sicut utrique, hi fuga veloci, hi celeri insecutione permisti, potenter urbem ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:6)
Cives vero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes vela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti invecti, undis inferuntur ut naves subsequentes aliqua bellica [0705A] arte vexatas captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:5)
Qui invitatus ad auxilium militum Christi, cum quingentis equitibus et mille peditibus, et cum eo princeps Damasci Dochinus, nunc ipsi regi fide alligatus, in plurimo equitatu versus Antiochiam iter accelerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:6)
Peregrini sicut inermes, et multis diebus via aggravati, cibis pro nomine Jesus attenuati, cito superati in fugam versi sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:2)
Multas igitur occupationes nobis corporis hujus necessitas gignit, atque usus invehit, quibus impeditur animae vigor, ac revocatur intentio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:1)
Sanitatem autem cibus, non odor invehit, quia odor fructuum nuntius est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:12)
Et duarum incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia trepidi, ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars per silvarum densa, alii per paludes vicinas, alveis arborum cavatarum invecti, ad unicum auxilium et potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur, ulteriora petituri terrarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 8:1)
marini fremitus velut gravati repulsam, versa vice consurgunt, perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter illisi, innumera quaedam in civitatibus, et ubi reperta sunt aedificia, complanarunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 17:2)
Quocirca forati pilis et gladiis, cecidere complures, absque his quos versos in pedes texere flexuosi tramites et angusti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 3:2)
Disiecti denique Romanorum ardore, metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION