라틴어 문장 검색

Si vero fuerint cybi, duas tantum habebunt medietates, ubi tertia inveniri non poterit secundum geometricam scilicet proportionem;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:5)
nam si hoc esset, etiam in disyllabis pro duabus haberi debuerat, quod nusquam invenimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7913)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)
C. Quoniam unde inveniuntur quae ad fidem pertinent habeo, quem ad modum in dicendo singula tractentur exspecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 1:1)
Adnitar ergo, primum ut comites istos quam commodissimos habeas, deinde ut reversus invenias, quos istis addere velis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 3:1)
Sic te dixisse opinor, invenisse Myrrhinam Bacchidem annulum suum habere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 422)
nam quom sedulo munditer nos habemus, vix aegreque amatorculos invenimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 212)
Vbi illud quod volo habebo ab illo, facile inveniam quo modo divortium et discordiam inter nos parem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4120)
Uxorem habendam non putat Quirinalis, Cum velit habere filios, et invenit Quo possit istud more:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXIV1)
non minus si lucerna concinnata oleique plena et accensa in eo loco operta fuerit conlocata et postero die non erit exusta, sed habuerit reliquias olei et enlychnii ipsaque umida invenietur, indicabit eum locum habere aquam, ideo quod omnis tepor ad se ducit umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장34)
2. Testamur proinde incipientes non minimum opus esse rationis discretionem vocabulorum habere, quoniam perplures eorum maneries inveniri posse videmus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 112:1)
Resistentia autem invenitur in ratione ad Gravitatem quam habet XY ad YG, & velocitas ea est quacum corpus in Parabola pergeret verticem G diametrum DG & latus rectum YX quad.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 80:3)
Sed siquem proles subito defecerit omnis, nec genus unde novae stirpis revocetur habebit, tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis insincerus apes tulerit cruor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:1)
Diocles CARYSTIVS elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum diceret causas se abdicationis non inuenire, luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario se nomine laborare:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 25:5)
"habeasque, et te victoria Graium inveniat tumulis etiamnum haec fata gementem,"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권258)

SEARCH

MENU NAVIGATION