라틴어 문장 검색

Quamvis enim prudentia phantasticae adulationis plausibiles dedignetur applausus, tamen quia verae famae haec est gloriosa proprietas, ut appetitores sui contemnat, et appetat contemptores;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:38)
De invidia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 57:1)
Haec est invidia, quae continuae detractionis rubiginosa demorsione, hominum animos demolitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:2)
Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
Haec invidiae tabes plerosque tabefacit, qui dum alienae famae nitorem detrahere conantur, primi suae probitatis sentiunt detrimenta.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:12)
Proh dolor, invidia quod monstruosius monstrum?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:18)
Qui sunt invidiae motus, nisi humanae tranquillitatis hostes, mentalis depraedationis satellites?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:23)
Quid prodest alicui, si ei serenitas fortunae prosperantis applaudat, corpus [0469B] etiam purpuramento pulchritudinis hilarescat, mens insuper sapientiae splendore praefulgeat, cum liventis invidiae latrocinium, mentis depraedatur divitias?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:25)
Remedia contra invidiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 59:1)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)
De adulatione.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 61:1)
Huic praetexato vitiorum symbolo, suae malignitatis portionem adnectit adulatio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:1)
Hujus pestilentia percutiuntur principum laterales, palatini canes, adulationis artifices, fabri laudum, figuli falsitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:2)
qui mellitae adulationis favos foras eructant;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:4)
qui, ut emungant munera, caput divitis oleo adulationis inungunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION