라틴어 문장 검색

Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
personat aula procis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:60)
non aqua Tantaleis subducitur invida labris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:188)
quam nuper sublimis eram quantisque procorum cingebar studiis!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:266)
invida pro quantum rapuit Fortuna triumphum!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:105)
Ac velut officiis trepidantibus ora puellae spe propiore tori mater sollertior ornat adveniente proco vestesque et cingula comit saepe manu viridique angustat iaspide pectus substringitque comam gemmis et colla monili circuit et bacis onerat candentibus aures:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:224)
nam si ad utilitatem vitae omnia consilia factaque nostra derigenda sunt, quid est tutius quam eam exercere artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis metum et terrorem ultro feras, ipse securus et velut quadam perpetua potentia ac potestate munitus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 4:1)
ita nec praeceptor deerat, optimus quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret, nec adversarii et aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper plenum, semper novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene dicta dissimularentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 5:1)
populus acer, suspicax ob eamque rem mobilis, adversarius, invidus (etenim potentia in crimen vocabatur) domum revocat:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 5:1)
Rex haud oblitus, quam aegre tulisset, quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 21:1)
Hinc ad criminationem invidorum adapertae sunt regis aures.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 27:1)
Graviter mortem eius tulit rex existimans indignationis esse, non paenitentiae testem, utique postquam falso insimulatum eum nimium invidorum gaudium ostendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 29:1)
hoc metuens et nequa foret manus invida nato, non mediae telluris opes, non improba legi
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 540:1)
quae classe dehinc effusa procorum bella, quot ad Troiam flentes hiberna Mycenas,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 584:2)
nos Ili felix quondam genus, invida donec Laomedonteos fugeret Fortuna penates.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 499:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION