라틴어 문장 검색

contra deterrimus quisque, quorum non alia regia fecundior extitit, invisum Agrippinae nomen et morte eius accensum populi favorem disserunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장2)
At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis metum hostium intenderet vel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur, illuc pergit, non infenso exercitu ne spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula ita infidam ad occasiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장1)
ergo abolendo rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장5)
melius apud urbem in illa invisa et spoliis civium extructa domo vel in publico patraturos quod pro re publica suscepissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장3)
pellitur et Rufrius Crispinus occasione coniurationis, sed Neroni invisus quod Poppaeam quondam matrimonio tenuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장11)
Haud minus prompte L. Vetus socrusque eius Sextia et Pollitta filia necem subiere, invisi principi tamquam vivendo exprobrarent interfectum esse Rubellium Plautum, generum Luci Veteris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장1)
neque nescium habebat Anteium caritate Agrippinae invisum Neroni opesque eius praecipuas ad eliciendam cupidinem eamque causam multis exitio esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장3)
subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 1:4)
eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:2)
nec minus praemia delatorum invisa quam scelera, cum alii sacerdotia et consulatus ut spolia adepti, procurationes alii et interiorem potentiam, agerent verterent cuncta odio et terrore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장14)
ceterum utraque caedes sinistre accepta, et inviso semel principi seu bene seu male facta parem invidiam adferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장4)
multi stulta spe, prout quis amicus vel cliens, hunc vel illum ambitiosis rumoribus destinabant, etiam in Titi Vinii odium, qui in dies quanto potentior eodem actu invisior erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장5)
suspectum semper invisumque dominantibus qui proximus destinaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장4)
et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra et vetabitur semper et retinebitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장2)
Praeerat Trebellius Maximus, per avaritiam ac sordis contemptus exercitui invisusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 60장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION