라틴어 문장 검색

" Sed ille quoque, quod non irasceretur iratus, cito sine adver- sario desit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:7)
Non enim /f.5vb/ facile de his quos plurimum diligimus turpitudinem suspicamur, nec in vehementi dilectione turpis suspitionis labes potest inesse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 5:3)
Quos tanto magis propitios me habiturum credebam quanto me minus christianum ex imposito mihi crimine suspicarentur, et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse crederent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 2:5)
Nuper autem cum, illis quos predixi eiectis, ad conventum abbatie redissem et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos peiores quam illos reperi, quos iam quidem non de veneno sed de gladio in iugulum meum tractantes cuiusdam proceris terre conductu vix evasi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 7:4)
" Ex quo manifeste a iusticia eos recedere demonstrat quicunque pro aliquo sui gravamine his irascuntur que erga se divina dispensatione geri non dubitant, et se proprie voluntati magis quam divine subiciunt, et ei quod in verbis sonat:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:27)
In omnibus Spiritus sanctus, quia nil absque eo est. Tale quid de creaturis et de Deo etiam Zeno cum Stoicis suspicatur, quem sequitur Virgilius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:23)
Ut cunctis igitur ex confabulatione prolixa male suspicandi tollatur occasio, placet ut hic sumat nostra disputatio finem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 47:3)
Crescit etiam amor, si unus amantium alteri se ostendat iratum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:4)
Nam, quum unus amantium [aspiciatur] novi amoris amplexibus enutriri vel de eo quomodolibet cogitare suspicatur amantem, statim in corde et animo vehementer incipit iaculari et intolerabili quodam zelo intrinsecus vulnerari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:17)
Modica praesumptio cogit amantem de coamante suspicari sinistra. XXIX.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 26:6)
Ne quaeso, irascaris, si loquar.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:13)
ipse leniebat iratum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:22)
nunc corrixationibus ventorum irascitur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:11)
viri exercitus Dei longe a se divisi, hostes adesse de alterutris suspicantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 11:3)
Christiani autem principes in eadem porta ordinati et conglobati, suspicantes ac praescientes Turcos in arcu et sagitta sibi in exitu suo adversaturos, omnem manum sagittariorum pedestris vulgi praemiserunt a porta trans pontem et fluvium Farfar.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION