라틴어 문장 검색

hic plura pones vocibus et modis passu solutis, sed memor interim nostri verecundo latentem barbiton ingemina sub antro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum21)
"equidem haud rebar te mente secunda laturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argos consulerem, neque me, si detur copia, fallit multa super Thebis Bacchum ausuramque Dionen dicere, sed nostri reverentia ponderis obstat, horrendos etenim latices, Stygia aequora fratris obtestor, mansurum atque inrevocabile verbum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권103)
mox ut iactis sermonibus irae intumuere satis, tum vero erectus uterque exsertare umeros undamque lacessere pugnam, celsior ille gradu procera in membra simulque integer annorum, sed non et viribus infra Tydea fert animus, totosque infusa per artus maior in exiguo regnabat corpore virtus, iam crebros ictus ora et cava tempora circum obnixi ingeminant, telorum aut grandinis instar Riphaeae, flexoque genu vacua ilia fundunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권137)
"reddes," ingeminat, " reddes:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권178)
iam certa malorum mentis ab augurio sparsoque per omnia visu lustrat humum quaerens et nota vocabula parvo nequiquam ingeminans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권201)
ingeminat misera oscula tantum incumbens animaeque fugam per membra tepentem quaerit hians, non ora loco, non pectora restant, rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes sanguinis imbre novi, totumque in vulnere corpus, ac velut aligerae sedem fetusque parentis cum piger umbrosa populatus in ilice serpens, illa redit querulaeque domus mirata quietem iam stupet impendens advectosque horrida maesto excutit ore cibos, cum solus in arbore paret sanguis et errantes per capta cubilia plumae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권219)
Interea Danai noctemque diemque sub armis, noctem iterum rursusque diem - sic ira ferebat - ingeminant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권188)
At ferus Hippomedon quamquam iam sentit inane auxilium et seram rapto pro corpore pugnam, it tamen et caecum rotat inrevocabilis ensem, vix socios hostesque, nihil dum tardet euntem, secernens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권96)
At genetrix coetu glaucarum cincta sororum protinus icta malo vitrea de valle solutis exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem, utque erupit aquis iterumque iterumque trementi ingeminat
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권167)
eum dicta ferens Theseia Phegeus adstitit, ille quidem ramis insontis olivae pacificus, sed bella ciet bellumque minatur, grande fremens,nimiumque memor mandantis et ipsum iam prope, iam medios operire cohortibus agros ingeminans, stetit ambiguo Thebanus in aestu curarum, nutantque minae et prior ira tepescit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권320)

SEARCH

MENU NAVIGATION