라틴어 문장 검색

ea genera escae, quae ueniunt ex locis frigidis et pluuiis et inriguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 28:3)
ea genera escae, quae veniunt ex locis frigidis, et pluviis, et irriguis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 28:4)
iam sponte per agros sudent inriguae spirantia balsama venae!
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:126)
furto gaudet amans, permutat navita merces et vigil elapsas quaerit avarus opes, blandaque largitur frustra sitientibus aegris inriguus gelido pocula fonte sopor.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
Sic fatus croceis rorantes ignibus hortos ingreditur vallemque suam, quam flammeus ambit rivus et inriguis largum iubar ingerit herbis, quas Solis pascuntur equi;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:240)
Haec quoque si deficiet et spes artior aquae manantis coegerit, vastae cisternae hominibus piscinaeque pecori struantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 2:1)
quae tamen pluvialis aqua salubritati corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 2:2)
quae summota procul esse debet a balineis,fumo, stercilino reliquisque immunditiis taetrum odorem spirantibus, nec minus a cisternis aquisve salientibus, quibus extrahitur umor, qui vinum corrumpit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 11:2)
Proper quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 8:4)
fons perennis aquae, cavati sub terra montes et piscinae cisternaeque servandis imbribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장3)
' 'ter unctitransnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,inriguumque mero sub noctem corpus habento.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장10)
inriguo nihil est elutius horto.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장12)
in quibus cum holerum iacta fuerint semina vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur inriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator adsistas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:10)
non quaerat virginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit, sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:14)
sic terra ipsa hic laeta segetibus et pratis ibi silvis et rupibus hispida, his sicca arenis hic irrigua fontibus, pars vasta aperitur mari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION