라틴어 문장 검색

mercibus hic Italis mutat sub sole recenti rugosum piper et pallentis grana cumini, hic satur inriguo mavult turgescere somno, hic campo indulget, hunc alea decoquit, ille in venerem putris;
(페르시우스, 풍자, satire 518)
Saxis deinde pilae adicientur quae procedente tempore enatam insulam imitentur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:3)
Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris - Parva, sed inriguis ora salubris aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 161)
lux et decus et spes praesidiumque meum, requies o certa laborum, blandus in ore sapor, fragrans odor, inriguus fons, castus amor, pulchra species, sincera voluptas!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3125)
Haec circum casiae virides et olentia late serpylla et graviter spirantis copia thymbrae floreat inriguumque bibant violaria fontem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:6)
' 'ter uncti transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, inriguumque mero sub noctem corpus habento.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.10)
inriguo nihil est elutius horto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.12)
et Augustus nuntiantibus Tarraconensibus palmam in ara eius enatam, apparet, inquit, quam saepe accendatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 186:3)
Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 15:1)
Enati sunt dentes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:3)
inhorrent scopulis enascentibus latera:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 3:11)
quibus veritas subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, tempore ipso in maius meliusque procedunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 7:5)
quos felices Cynthia vidit, vidit miseros enata dies.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:23)
Est procul ab urbe lucus ilicibus niger, Dircaea circa vallis inriguae loca.
(세네카, 오이디푸스 7:17)
hic erat Arganthi Pege sub vertice montis, grata domus Nymphis umida Thyniasin, quam supra nulli pendebant debita curae roscida desertis poma sub arboribus, et circum irriguo surgebant lilia prato candida purpureis mixta papaveribus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2016)

SEARCH

MENU NAVIGATION