라틴어 문장 검색

nam Tyrios sudare lares et sanguine Dircen inriguam fetusque novos iterumque locutam Sphinga petris, cui non et scire licentia passim et vidisse fuit?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권167)
Uerum ipso die, quo baptisma fidei gens suscepit illa, descendit pluuia serena, sed copiosa, refloruit terra, rediit uiridantibus aruis annus laetus et frugifer.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:12)
tum uictus abiere feri, tum consita pomus, tum bibit inriguas fertilis hortus aquas, aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores mixtaque securo est sobria lympha mero.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 129)
expositis paucis qui loca explorarent, cum audisset tenue praetentum litus esse, quod transgressis stagna ab tergo sint inrigua aestibus maritimis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 16:1)
sed dum illi aegrotant, interim mores mali quasi herba inrigua succrevere uberrime:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 15)
Domino sanctae metropolitanae Dorobernensium ecclesiae archiepiscopo Dunstano, vere moribus et aetate maturo, Abbo Floriacensis monachus levita, etsi indignus, a Christo Domino irriguum superius et irriguum inferius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:1)
'irrigare' ergo duobus modis dicimus, ut "irriguo nihil est elutius horto" et "irriguumque bibant violaria fontem". imbres quomodo 'imbres inriget', cum terra aqua inrigetur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1153)

SEARCH

MENU NAVIGATION