라틴어 문장 검색

In ostio Sequanae similia temptantes resistentibus sibi litoris custodibus, quinque suorum interfectis inritae recesserunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 264:4)
Cumque ad sedandos ac mitigandos Gothorum atque Hispanorum in illis finibus habitantium animos Helisachar abbas cum aliis ab imperatore missus multa et propria industria et sociorum consilio prudenter administrasset, Bernhardus quoque Barcinonae comes Aizonis insidiis et eorum, qui ad eum defecerant, calliditati ac fraudulentis machinationibus pertinacissime resisteret atque eorum temerarios conatus irritos efficeret, exercitus a rege Sarracenorum Abdiraman ad auxilium Aizoni ferendum missus Caesaraugustam venisse nuntiatur, supra quem Abumarvan regis propinquus dux constitutus ex persuasionibus Aizonis haud dubiam sibi victoriam pollicebatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:6)
igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem.
(아풀레이우스, 변명 18:5)
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere:
(아풀레이우스, 변명 90:10)
atque ego me dilectorem tuum profiteor, nulla tibi priuatim, sed omni publicitus gratia obstrictus.
(아풀레이우스, 플로리다 9:37)
ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliueto, nec uinitori nec holeris cultori culpatur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:3)
Omnis itaque fratrum coetus, qui apud eos coepit coalescere, tanta tibi praerogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disiunctis ita nobis consulueris tamquam praesentissimus spiritu.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 1:6)
Utrique misericordiam mereantur tuam, illi, ne mala patiantur, iste, ne faciat, illi, ne oderint catholicam, si a catholicis episcopis maximeque ab ipsa sede apostolica contra catholicum non eis sub-venitur episcopum, iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut, quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:9)
te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 5:7)
sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 3:4)
Qui alienum tacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit cuius sit, sive nescit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 22:2)
sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 6:2)
Ut in parte recognoscerem debitum infinitum quo celsitudini vestrae obstrictus sum, operam dedi ut honorem exhiberem memoriae regis illus Angliae qui ex progenitoribus regis patris vestri, et vestri ipsius, fuit postremus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 3:1)
Primus erat titulus reginae suae Elizabethae, cui etiam accesserat pactum illud, quo se proceribus quorum auxiliis regnum adeptus est obstrinxerat, de nuptiis cum illa contrahendis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:19)
Quocirca rex Carolus, de bello Britanniae inferendo certus, satis cognoverat a nullo tam potenter sibi opponi posse quam ab Henrico (sive ratione status permoto ne regnum Franciae in nimiam potentiam excresceret, sive gratitudine quaddam adducto, quod ipse duci etiam Britanniae non minus quam sibi ob eius in rebus suis adversis merita obstrictus fuisset) si modo ille patribus se adiungere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION