라틴어 문장 검색

quibus aetas ad militandum gravior esset, vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 294:1)
qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent praedandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent, ad urbem agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 112:1)
quae causa Neroni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque donec cum periculo parabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장3)
ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari, uti semper intenti paratique essent;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장4)
Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ?
(세네카, 행복론, Liber VI 71:1)
Consul ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri iussit et procul hoste instruxit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 453:2)
qua pacta acceptaque cum parata cetera ad bellum essent sequique Etruscus iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi pactos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 125:3)
Iamque cum procul hostis conspici posset, milites in campo iubet galeari et ad [eam] pugnam parari;
(카이사르, 아프리카 전기 12:5)
Magoni desperatis in Hispania rebus, in quarum spem seditio primum militaris, deinde defectio Indibilis animos eius sustulerant, paranti traicere in Africam nuntiatum ab Carthagine est iubere senatum ut classem quam Gadibus haberet in Italiam traiceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 526:1)
aut odit pueros aut ficta paelice plorat, uberibus semper lacrimis semperque paratis in statione sua atque expectantibus illam, quo iubeat manare modo;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI140)
Sed plebes incredibile memoratu est quam intenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장3)
iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar finibus extremae iusserat Ausoniae, nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 32)
is Perrhaebiam expugnatam armis, Thessaliae aliquot urbes captas, cetera quae aut ageret aut pararet rex, cum argueret, respondere ad ea legati iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 378:4)
Ea quodam die ubi paratis et expectantibus nobis adlata atque inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 4:1)
sed Nero lenti sceleris impatiens minitari tribuno, iubere supplicium veneficae, quod, dum rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION