라틴어 문장 검색

Iocundissimum est ab eo accepisse benefitium quem amare eciampost iniuriam possis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 125:4)
nam "etsi eapermaneant, quæ dicuntur dona fortunæ, vita tamen inculta etdeserta ab amicis non potest esse jocunda."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 107:12)
Et erimus iocundi, Propheta testante, qui ait:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 17:13)
Iocundus homo, qui miseretur, et commodat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 17:14)
"Iocundus homo, qui miseretur, et comodat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 5:16)
Ad extremum proponitur brevis atque elegans vitae descriptio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 1:3)
nec est alia verior, nisi ea quae bonum asserit quod suave atque jucundum sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:52)
Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis, Palatina cohors palinodiam in exitium concinens nostrum, invenit tandem amplam nocendi fortissimo viro, auctore et incitatore coetu spadonum, qui feri et acidi semper, carentesque necessitudinibus ceteris, divitias solas ut filiolas iucundissimas amplectuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 4:1)
Scio enim scio nequid sublatius dicam, quam imperio , quas rerum acerbitates, iam conclamatas et perditas, concordia vicissim sibi cedentium principum, meliorem revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum, moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 17:2)
Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite, aquarumque copia iucundissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 41:1)
Caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda, leniumque ventorum commodissimus flatus, et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris, velut quaedam vellera molientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, ad usus nobilium antehac, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 67:2)
Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda, ipse (ut erat parvo contentus), mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, e tribus aureis nummis, partae victoriae praemium iucundum (ut existimabat) et gratum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 26:2)
Item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde, id asserentis, quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 3:1)
Consurrectum est post haec in laudes maioris principis et novelli, maximeque pueri, quem oculorum flagrantior lux commendabat, vultusque et reliqui corporis iucundissimus nitor, et egregia pectoris indoles:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 15:1)
Ecce autem Alypius quoque, ex vicario Britanniarum, placiditatis homo iucundae, post otiosam et repositam vitam (quoniam huc usque iniustitia tetenderat manus) in squalore maximo volutatus, ut veneficus reus citatus est, cum Hierocle filio, adulescente indolis bonae, urgente Diogene quodam et vili et solo, omnique laniena excruciate, ut verba placentia principi, vel potius accersitori, loqueretur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION