라틴어 문장 검색

solent et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 4:1)
et quia praesidio alae unius latissima Italiae pars defendi nequibat, praemissis Gallorum Lusitanorumque et Britannorum cohortibus et Germanorum vexillis cum ala Petriana, ipse paulum cunctatus est num Raeticis iugis in Noricum flecteret adversus Petronium Vrbicum procuratorem, qui concitis auxiliis et interruptis fluminum pontibus fidus Othoni putabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장5)
occupantur plana Vmbriae et qua Picenus ager Hadria adluitur, omnisque Italia inter Vespasianum ac Vitellium Appennini iugis dividebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장2)
talis erat talemque iugis se virgo ferebat cuncta pavens:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 477:1)
modus agri non ita magnus,hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fonset paulum silvae super his foret.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장2)
Non multum perdebat, quae iugibus sibi litteris iungebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 8:7)
Esse aliquos manes et subterranea regna Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras, atque una transire vadum tot milia cumba nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II82)
Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 9:2)
Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulachra manare, nec umquam tantulam moram intervenire quin ultra ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:1)
nam pluvias dicimus lentas et iuges.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 514)
quos Iuvenalis dicit putari esse sub terris, ut esse aliquos manes et subterranea regna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1406)
etiam iuges aquas, perpetuo fluentes, siccari conspicias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 563)
rivosque sequentes iuges, aut secuturos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1066)
flet noctem iugi nocte, continua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5131)
nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION