라틴어 문장 검색

"ast ego pampineis diffundere brachia thyrsis et tenuare colus - pudet haec taedetque fateri!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권259)
"ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae, quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam83)
Nec mirum, si vos collato pectore mixtos iunxit inabrupta Concordia longa catena, illa quidem nuptumque prior taedasque marito passa alio, sed te ceu virginitate iugatum visceribus totis animaque amplexa fovebat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam24)
Ergo alacres Argi, fuso rumore per urbem advenisse duci generos primisque hymenaeis egregiam Argian nec formae laude secundam Deipylen tumida iam virginitate iugari, gaudia mente parant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권66)
"at quanto melius dextraque in sorte iugatae, quis steriles thalami nulloque ululata dolore respexit Lucina domum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권61)
"tu nunc horrente sub arcto bellica ferrato rapidus quatis Ismara thyrso pampineumque iubes nemus inreptare Lycurgo, aut tumidum Gangen aut claustra novissima Rubrae Tethyos Eoasque domos flagrante triumpho perfuris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권171)
ibi armiferos geminae iam sidera brumae orgia ferre Getas canumque virescere dorso Othryn et Icaria Rhodopen adsueverat umbra, et iam pampineos materna ad moenia currus promovet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권296)
"qua pace feras volucresque iugari mos datus, heu segnes!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권57)
clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권318)

SEARCH

MENU NAVIGATION