라틴어 문장 검색

pulcher ivlus incongruum epitheton pulchritudinis posuit, cum res sit in hoc loco religionis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2911)
lacrimantis ivli puero dat lacrimas, cui potest sine pudore;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4991)
per patrios manes et spes surgentis ivli per eas personas rogat, propter quas precatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5241)
tum socios maestique metum solatur ivli intellegimus hos spe singularis certaminis pro ducis salute esse turbatos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1101)
murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina hoc est cuius maiores omnes Murrani sunt dicti et reges fuerunt, ut 'per regesque actum genus omne Latinos'. scimus enim solere plerumque fieri ut primi regis reliqui nomen etiam possideant, ut apud Romanos Augusti vocantur, apud Albanos Silvii, apud Persas Arsacidae, apud Aegyptios Ptolomaei, apud Athenienses Cecropidae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5291)
unde superfluum est quod ait Donatus, debere nos accipere interemptum esse Murranum, dum avos et atavos Turni commemorat et effert laudibus maximis, propter illud vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5292)
at Capyis Anchises, cuius Aeneas, cuius Iulus, a quo Iulia gens stemmate de- scendit ad Caesarem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 356)
Cum vero mihi nuntiatum esset L. Antonium praemissum cum equitibus et cohortibus ad forum Iuli venisse, fratrem cum equitum quattuor milibus ut occurreret ei misi a. d. iii Idus Mai.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 15 3:5)
Quibus ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iuvenem probum industrium et egregio patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius experimentis cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris clarissimorum virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 3:1)
Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris Et solidam longo carmine findit humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 813)
Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt Egressum tectis, pulcher Iule, tuis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 97)
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli, te laedi, cum quis laeditur inde, putas, sed licet arma feras et vulnera saeva mineris, non tamen efficies ut timeare mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 211)
namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, hoc ego te laetor coniugis esse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 116)
proximus Anchises, cum quo commune parentis non dedignata est nomen habere Venus, hinc satus Aeneas, pietas spectata, per ignes sacra patremque humeris, altera sacra, tulit, venimus ad felix aliquando nomen Iuli, unde domus Teucros Iulia tangit avos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권35)
Paruit Aeneas et formidabilis Orci vidit opes atavosque suos umbramque senilem magnanimi Anchisae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION