라틴어 문장 검색

Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:1)
Iunius Maium sequitur, aut ex parte populi, ut supra diximus, nominatus, aut, ut Cingius arbitratur, quod Iunonius apud Latinos ante vocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit, adeo ut, sicut Nisus in Commentariis fastorum dicit, apud maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit, sed post detritis quibusdam litteris ex Iunonio Iunius dictus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 30:1)
Iuniis dedicata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 30:3)
Nam et Kalendae Iuniae fabariae vulgo vocantur, quia hoc mense adultae fabae divinis rebus adhibentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:2)
Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September November December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 6:1)
in Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Novembrem singulos:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:2)
et Ianuario quidem dies quos dicimus quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias, Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres, Septembri tertium Kalendas Octobres, Novembri tertium Kalendas Decembres, Decembri vero quartum et tertium Kalendas Ianuarias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:3)
Filia autem Serviliae erat Iunia Tertia eademque C. Cassii uxor, lasciviente dictatore tam in matrem quam in puellam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:4)
Johannis sine Terra regis Angliae 15° Junii anno Domini 1215.
(Magna Carta 1:1)
inter Windlesoram et Stanes, quinto decimo die junii, anno regni nostri decimo septimo.
(Magna Carta 65:5)
'ie- iunia' pro macie.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1283)
Brutus v. Iunius Brutus Caecilianus quidam 38 4 v.Caecilius Statius Q. Caecilius Metellus Macedonicus (consul a. 143) 196 11sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)76)
adoptatus enimtestamento videtur a matrissuae fratre Q. Servilio Caepione D. iunius Silanus 10 25 Iuppiter 115 22 Karthago 62 10 191 4 Lacedaemonii 76 23 76 30 C. Laelius Sapiens (consul a.140). voluptatem secernens abono suavitatem neglegebt43 23 - 44 27. adolescens audivit Diogenem BabyloniumStoicum 43 23sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)274)
V 63 hoc refertur ad Dionysium maiorem) Silanus v. Iunius Silanus Simonides Ceus 79 26 Sirenes 180 27 Siron Epicureus 86 6 Socrates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)450)
quid collega eius Iunius eodem bello nonne tempestate classem amisit, cum auspiciis non paruisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION