라틴어 문장 검색

Et ideo non expedit in mulierum sponsione civilia iura servari, sed ad earum promissiones semper venias cum sacco paratus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:7)
Sed nulla in hoc saeculo commoratur in tantum mulier constans vel quacunque sponsione ligata, si voluptatis accedat amator et eam ad Veneris voluptates sapienter et instanter invitet, quae post multam saltem instantiam petentis velit abiicere preces vel ab eius se importunitate tueri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:2)
Deinde diversis colloquiis et consiliis inter se habitis, Boemundus homo imperatoris factus est, cum juramento et fide data pactus cum eo quod nihil de regno ejus sibi retineret, nisi ex ejus gratia et consensu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:4)
qui et ipsi cum imperatore foedus et amicitiam ineuntes, hominesque illius in fidei juramento facti, nimiis donis ab eo honestati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:2)
Promiserant enim juramento nihil de regno imperatoris, non castra, [0427D] non civitates, nisi ex ejus voluntate aut dono, retinere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:5)
sed cum juramento asseruit se aut hodie montem quo firmatum erat praesidium conscendere, aut in [0476D] eodem cum suis vitam amittere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:6)
«Visum est, inquit, adhuc [0506A] Christianis principibus, quandoquidem tam egregios homines tibi subdi recusas, et Christianus fieri renuntias, ut viginti tirones de tua eligas multitudine, quod etiam Christiani facient, et datis utrinque obsidibus, et facto juramento utrinque tu in deo tuo ipsi in Deo suo, singulari certamine in medio confligant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:2)
Dux, filio illius obside accepto, fidem et amicitiam cum illo pepigit, et se ad omnia adversantia sibi auxiliari et nunquam deficere, stabili juramento promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:2)
Qui confidenter ad eum ingressi, animum illius mitigare et ab ira indignationis revocare conabantur, cum juramento affirmantes se ab hoc facto innoxios, et ab insensatis et incorrigibilibus hominibus haec mala suscitata et orta fuisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:4)
Sed praedicti principes astuti, et in responsis moderati ac diserti, molestiam animi imperatoris omnibus modis lenire tentabant, primum se cum juramento excusantes, quod minime sua voluntate aut consensu haec mala sint acta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:7)
Recteenim iuramentum prestatur si tres commites secum habeat, scilicet, veritatem,utilitatem, et necessitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:51)
et omnis controversie eorum finis ad confirmationemest iuramentum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:55)
" Quare hujusmodi juramenta, quæ dicunturpræcisa, videntur mala ideo quod in aliquibus sunt mutanda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 162:10)
Audivi namque, quodde peccato atque stultitia sua valde dolent, et tuis mandatis in omnibuset per omnia cum juramento et juratoribus cupiunt obedire.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:3)
verumtamen confisi, non de nostra scientia vel potentia, sed potius de vestra solita clementia et benignitate huc venimus, et ecceparati sumus vestris parere mandatis et cum juramento ac juratoribus inomnibus et per omnia, flexis genibus fusisque lacrimis, obedire tam inpersonis quam in rebus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 305:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION