라틴어 문장 검색

In his primus est coetus eorum, qui seminando diversa iurgia per vadimonia mille iactantur, viduarum postes et orborum limina deterentes, et aut inter discordantes amicos, aut propinquantes, vel affines, si simultatum levia senserint receptacula, odia struentes infesta:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 9:1)
Ad ultimum id habet causidicina cum ceteris metuendum et grave, quod hoc ingenitum est paene litigantibus cunctis, ut cum iurgia mille casibus cadant, accidentia secus in potestate esse existiment patronorum, et omnem certaminum exitum eisdem soleant assignare, et non vitiis rerum, aut iniquitati aliquotiens disceptantium, sed solis defensantibus irascantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 22:1)
Alavivo et Fritigerno ad convivium corrogatis, Lupicinus ab oppidi moenibus barbaram plebem, opposito milite, procul arcebat, introire ad comparanda victui necessaria, ut dicioni nostrae obnoxiam et concordem, per preces assidue postulantem, ortisque maioribus iurgiis inter habitatores et vetitos, ad usque necessitatem pugnandi est ventum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 5:1)
quae ego cum intellegerem non tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata, ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui.
(아풀레이우스, 변명 1:6)
em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura.
(아풀레이우스, 변명 24:10)
inde omnis huiusce accusationis obeundae ira et rabies et denique insania exorta est.
(아풀레이우스, 변명 26:8)
at tu fortasse te putas sanum, quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris.
(아풀레이우스, 변명 50:3)
furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis.
(아풀레이우스, 변명 51:8)
dicat hic pius filius, quid in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit;
(아풀레이우스, 변명 85:12)
facilius insaniam matris sic probabis.
(아풀레이우스, 변명 98:13)
"creterra ad sitim pertinet, secunda ad hilaritatem, tertia ad uoluptatem, quarta ad insaniam."
(아풀레이우스, 플로리다 20:4)
nulla domus unquam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum secretum, quin eo tempestiue Crates interueniret, litium omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque arbiter;
(아풀레이우스, 플로리다 22:2)
"Quae res nobis non mediocres lites atque iurgia, immo forsitan et crimina pariet."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:5)
Iamque ad extremam insaniam vecors suspendium sese et totis illis et ipsis legibus mandare proclamans, canes pastoricios villaticos, feros atque immanes, assuetos abiecta per agros, essitare cadavera, praeterea etiam transeuntium viatorum passivis morsibus alumnatos, laxari atque in eorum exitium inhortatos immitti praecipit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:6)
Quo me cogitationis aestu fluctuantem ad instar insaniae percitum sic instruxit nocturna divinatione demens imago:
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION