라틴어 문장 검색

"at te, quae domitis leges ac iura dedisti gentibus, instituens, magnus qua tenditur orbis, armorum morumque feros mansuescere ritus, indignum ac miserum est in religione tenenda hoc sapere, inmanes populi de more ferino quod sapiunt nullaque rudes ratione sequuntur."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권144)
Iura dabat legesque viris, operumque laborem partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:7)
Quaedam iura non lege, sed natura nobis adtributa.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 7:9)
contra alienam legem nullum ius habes.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Raptor duarum.14)
qui regno ita potitus urbem novam, conditam vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 202:1)
auxilium tribunicium, provocationem ad populum, scita plebis iniuncta patribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 746:5)
cum filius aliique principes percontando exsequerentur, quid si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli victis imponerentur, ista quidem sententia inquit ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 39:1)
urbis ac fori iura, leges, mores vos me oportet doceatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 499:2)
cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia quae proxime fuissent, ut, qui post eam diem socii civibus Romanis credidissent pecunias profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor vellet legibus, ius creditori diceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 68:1)
nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 130)
atque me minoris facio prae illo, qui omnium legum atque iurum fictor, conditor cluet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4135)
e quibus qui a teneris aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habent sapientiae sensus, instituunt civitatibus humanitatis mores, aequa iura, leges, quibus absentibus nulla potest esse civitas incolumis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말6)
jam sine jure Fit jus omne, viget lex sine lege.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:5)
omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 231:1)
"Si mea iura, meas leges, mea federa mundus Olim seruasset uel adhuc seruaret amoris Vincula, non tantis gemeret sub cladibus orbis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION