라틴어 문장 검색

certatim, ut quisque animo ignavus, procax ore, Annium Gallum et Suetonium Paulinum et Marium Celsum - nam eos quoque Otho praefecerat - variis criminibus incessebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장10)
calonum numerus amplior, procacissimis etiam inter servos lixarum ingeniis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장3)
mox tertiadecimanos ad extruendum amphitheatrum relictos, ut sunt procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluserant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장6)
procax moribus neque absurdus ingenio famam urbanitatis per lasciviam petere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장7)
tria milia legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis circumfundant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장7)
Petulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et occulte et uelut iuuenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret naturae illa uitia, non aetatis esse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 1:1)
a prima adulescentia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre, ferebatur et uagari noctibus solitus atque inualidum quemque obuiorum uel potulentum corripere ac distento sago impositum in sublime iactare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 1:5)
"at cum victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt, qui procacissime patris tui memoriae inludunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 37:5)
"Nuper cum procacius se in venatione gessisset, more patrio et ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato castigari eum iussi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:6)
"repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 19:4)
" ne diu taceat procax fescennina iocatio, nec nuces pueris neget desertum domini audiens concubinus amorem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6141)
Nec mirum, cum iam audiverim quendam de illis dicentem et procaciter asserentem traditiones Ecclesie fidei fundamentum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:19)
- Studia ejus juvenilia.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.2)
Haud multo post, heros noster juvenilis a Dinwiddie, Virginiae gubernatore, ad praefectum Gallicum missus est, de injuriis questum, Anglis, qui prope flumen Ohio degebant, contra foedera sanctissima populi utriusque illatis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.30)
Anno millesimo septingentesimo quinquagesimo octavo, heros noster juvenilis exercitus ducis Forbesii partem ductavit, et, propugnaculo Duquesne capiendo, sese insignivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION