라틴어 문장 검색

neque prudentis est credere Tellurem, quae divinam et aeternam iuventam sortita com- munis omnium parens dicta sit, quia et cuncta peperit semper et deinceps paritura sit, velut hominem consenuisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 2:2)
iamque is transcendent aetatem primae iuventae nec dum senectutis attigerit, illa ne et auctoritatem detrahat ad imperium, quoniam maiores dedignentur parere adulescentulo, haec ne laboriosissimo succumbat operi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 3:1)
Feminis quoque fecundioribus, quarum in subole certus numerus honorari debet, otium, nonnumquam et libertatem dedimus, cum complures natos educassent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 19:1)
Itaque transactis iuventae temporibus, etiam si longe vita superest, partus tamen annis denegatus non resti- tuitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 3:2)
Nihil enim dubium est quin ipsa natura subolem matri similem esse voluerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 4:2)
Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum semina diligenti observatione custodiunt, et spem futurarum victoriarum concipiunt propagata subole generosi armenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 5:1)
An non opilionem laudabimus ex ea matre subolem propagantem, quae geminos enixa sit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 17:3)
Et si suboles, quam rustici suffraginem vocant, radicibus adhaeret, diligenter explantanda ferroque adlevanda est, ut hibernas aquas respuat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:5)
nam praestat ex vulnere postea subolem repullescentem vellere quam nodosam et scabram plagam relinquere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:6)
Sed antiquissimum est, et ante haec ablaqueari vitem, radicesque summas vel suboles amputari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:7)
nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae suboles quae a lateribus radicibusque prorepunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:1)
Sed anniculae confestim depellenda suboles.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 8:3)
non magis quam utrum examina, tanquam cetera videmus animalia, concubitu subolem procreent, an heredem generis sui floribus eligant, quod affirmat noster Maro:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 4:4)
pro iuventa et errore filii veniam precor:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장10)
sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum, brevis et infaustos populi Romani amores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION