라틴어 문장 검색

Has igitur currus partes, ut norma requirit, Ordo petit, poscit racio, Prudencia dictat, Cudit et excudit, facit immo perficit, ornat Exornatque simul lima meliore sororum Pretaxata cohors, nullumque relinquit in istis Enormis forme uultum maculeue querelam, Apponensque manum supremam, fine beato Concludens operam, sparsas Concordia partes Ordine, lege, loco confederat, unit, adequat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:1)
Signorum duodena cohors prefulget in astris, Ex quo fulgore nitens infraque relinquit Stellarum uulgus reliquasque superuenit astro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:10)
Munera leticie largitur grata Iuuentus, Et quamuis huius soleat lasciuia semper Esse comes, deponit eam moresque seueros Induit atque senis imitatur moribus euum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:14)
In senium transit morum grauitate Iuuentus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:15)
It pedes innumera peditum uallata corona, Cuius in arraa ruit plebee turba cohortis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:3)
Ignescunt animi, mentes audacia maior Erigit, exurgunt ire, jam mente cohortes Se superant, animi iam mutua uulnera fingunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:5)
Mens ardore prius pugnat quam dextera ferro, Impaciensque more Viciorum turba priores Arripit insultus pugne, primumque furorem Excitat, et magnis clamoribus intonat iras Tota cohors, uerboque prius consurgit in hostem Quam ferro, uerbis bellum prelibat et illi Gestu, uoce, minis insultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:6)
Iam scelerum superata cohors in regna silenter Arma refert, et se uictam miratur, et illud Quod patitur uix esse putat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:1)
Sic flores alii rident uarioque colore Depingit terram florum primeua iuuentus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:11)
[0432] Mamillarum pomula gratiose juventutis maturitatem spondebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:19)
In [0433C] quo cohors duodena gemmarum, successivo privilegialique splendore inter alias praerogativam poscere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:35)
Hac igitur amoenantis temporis juventute, nullis rerum exhilarata favoribus, priorem virgo non potuit temperare tristitiam, sed currum in terra humilians, propriis humum venustando vestigiis, ad me pudico pervenit incessu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:1)
nunc aestatis juventute progreditur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:73)
cumque [0445B] vitae curriculum metas aetatis perficit longiores, homo juventutis meridiatur aestate.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:78)
[0471D] Qui nullius aetatis legi videretur obnoxius, nunc enim juventutis vere pubescebat, nunc maturioris aevi facies seria loquebatur, nunc vultus senectutis sulcis videbatur arari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION