라틴어 문장 검색

prima mali labes quia secuta sunt postea oraculum et adscita Calchantis factio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 972)
'labes' vero ruinam significat, a lapsu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 974)
et bene ostendit timiditatem Graecorum, qui paucitate timentes eos primos occiderunt, qui ceteros poterant excitare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2666)
unde ait paulo post donec longa dies perfecto temporis orbe concretam exemit labem purumque reliquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem, id est non urentis, ut est solis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3403)
adlabi classibus aequor cum classibus labi;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2691)
et ostendere vult omnem illam orationem Drancis non consilio, sed timiditate prolatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3783)
ea autem quae in 'es' exeunt, longa sunt omnia, si in genetivo non crescant, ut 'labes' 'valles' 'vulpes':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5228)
et bonum principium eius, qui suspicionem timiditatis inciderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 112)
praecipites caelo labi sequitur vulgi opinionem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3661)
Sed ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi viam rursus versis vestigiis terebamus, et cum ad id loci ventum est, ubi subductae naviculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros videmus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 4:2)
"Dicam equidem, ut potero, pro viribus, et adnitendum tibi mecum est, ut conviciorum amarissimam labem verborum veracium flumine diluamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:2)
"Spiritus sunt insinceri, vagi, a caelesti vigore terrenis labibus et cupiditatibus degravati."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:18)
videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 53:7)
quibus rebus intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem pariant, has optari, quia voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 64:4)
stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION