라틴어 문장 검색

Cum enim auctoritas principis fit caussae cuiuspiam tanquam accessoria, et fortior insurgit aliqua obligatio quam vinculum imperii, reges incipiunt de possessione auctoritatis suae deiici.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 7:6)
Romulus (ut narrant aut fingunt) postquam e vivis excesserat illud civibus suis legavit ut ante omnia rem militarem colerent, unde in caput orbis terrarum urbs eorum insurgeret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:5)
Etenim cum status aliquis in potentiam maiorem insurgit, similis est fluvio intumescenti qui inundationem statim minatur, ut videre est in imperiis Romanorum, Turcarum, Hispanorum, et aliorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:8)
Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장38)
Turbis autem insurgentibus et ira repletis, Lysimachus, armatis fere tribus milibus, iniquis manibus coepit, duce quodam Aurano, aetate non minus ac dementia provecto.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장40)
Quibus causa doloris neque sensus eius est, his mens labat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장58)
siquidem mens in illis labat, in hoc constat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장2)
eo facto id necesse est labet et facile auferatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장47)
Idque latissime patere consuevit, resolvitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장17)
Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장199)
Si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장19)
At si ex ictu vel alio casu aliquid labant dentes, auro cum iis, qui bene haerent, vinciendi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장29)
Praeter haec etiamnum a lateribus duo valentes obiciantur, qui circumstantes labare vel unum vel duos, qui puerum continent, non sinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장35)
Dein, si qua labant et ex facili removeri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장69)
deinde, si transversa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION