라틴어 문장 검색

rogabatdenique, cur umquam fugisset, cui satis unafarris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장47)
sed quid magis Heracleas aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi et mare percussum puero fabrumque volantem, cum leno accipiat moechi bona, si capiendi ius nullum uxori, doctus spectare lacunar, doctus et ad calicem vigilanti stertere naso?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I18)
moechis foliata parantur, his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI238)
iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto inde domum repetam, graciles ubi parva coronas accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII25)
Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 1:1)
Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 2:1)
Qualiter, undas Qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos, Nec patitur conferre fretum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:45)
Lunaque non gracili surrexit lucida cornu, Aut orbis medii puros exesa recessus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:52)
Quid si per gracilis vias petauri Invitum iubeas subire Ladan?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXVI3)
Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae Gracilesque ligulae cereique chartaeque Et acuta senibus testa cum Damascenis, Praeter libellos vernulas nihil misi, Fortasse avarus videar aut inhumanus, Odi dolosas munerum et malas artes:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVIII1)
Si quid forte petam timido gracilique libello, Inproba non fuerit si mea charta, dato.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIV1)
Lenta minus gracili crescunt colocasia filo, Plena magis nimio lilia sole cadunt;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII7)
Omnis in hoc gracili Xeniorum turba libello Constabit nummis quattuor empta tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, III1)
nam ab armis non coepit, sed sic Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano et in secundo hos versus constat esse detractos aut ignibus aegra dedere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr25)
cum enim in labyrintho Minotaurus esset inclusus et quotannis ex nobilitate Atheniensium septem pueri vel puellae ad vescendum Minotauro mitterentur, tandem dolor Theseum subiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 744)

SEARCH

MENU NAVIGATION