라틴어 문장 검색

Etenim regnum Deo dilectum primo laceratum et fractum est consilio pravo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:14)
Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a novae alicuius sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod intemperans et paradoxa spirans suboriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:2)
"Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.
(불가타 성경, 호세아서, 6장1)
Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장3)
Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reuerentiam nisi ultro tu mea potius offensione lacereris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:9)
Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:21)
quam, inquam, me non modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa quibus uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:30)
At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat neque venam incidit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장65)
Si sudor vincit, delinendus homo est vel gypso vel spuma argentea vel Cimolia creta, vel etiam subinde horum pulvere respergendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장8)
Polline etiam . . . si piperis id recte respergitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장21)
At si lienis torquet, glandis, quam balanon ΜΥΡΕΨΙΚΉΝGraeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장21)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum vulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장80)
quo fit, ut terra respersa eo spumet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장57)
si ea maiora valentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic evellenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장27)
Tum exiguum linamentum respergendum est vel cadmia vel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida vel etiam frigida foveatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장63)

SEARCH

MENU NAVIGATION