라틴어 문장 검색

Dum natura iubet natos ululare lupinos, Turba lupina furit, federa rupta querens.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:6)
"Nec mora, cum paulo maturius lectum maritus accubans, eamque etiamnunc lacrimantem complexus, sic expostulat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권38)
ac dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec est qui doceat, senex alius, magnus ille quidem, gravatus annis, totus in baculum pronus et lassum trahens vestigium, ubertim lacrimans per viam proximat, visisque nobis cum fletu maximo singulorum iuvenum genua contingens sic adorabat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:10)
de terra ridentium lacrimans exivi,
(ARCHIPOETA, V63)
vix eum prohibui lacrimans amare.
(ARCHIPOETA, V78)
Lacrimantes atque obsecrantes orant una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 11:2)
Et illa dixit: " Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus ". Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: "
(불가타 성경, 토빗기, 10장7)
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장14)
Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
(불가타 성경, 요엘서, 1장5)
Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
(불가타 성경, 요엘서, 1장11)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장1)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)
Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장11)
Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION